MAGISTRATUS

MAGISTRATUS
I.
MAGISTRATUS
apud Romanos, varii fuêre. Varro apud A. Gellium l. 13. c. 12. In Magistratu, inquit, habent alii vocationem, alii prensionem, alii neutrum. Vocationem, ut Consules, et ceteri, qui habent imperium: Prensionem, ut Tribuni Plebis et alii, qui habent viatorem: Neque vocationem, neque prensionem, ut Quaestores et coeteri, qui neque lictorem habent, neque viatorem, etc. Tribunos autem ius vocandi non habuisse, probatur auctoritate Laelii Felicis, vetustissimi Scriptoris, qui scribit l. 1. ad Q. Mutium: Tribuni neque advocant Patricios, neque ad eos referre ullâ dere possunt. Iisdem tamen ius prensionis in tantum competiit, ut et Consules in vincula ducere potuerint. Sic Dio l. 37. testatur, Metellum Consulem a L. Flavio Tribuno in carcerem ductum esse. Livius item l. 9. c. 34. Censorem Appium, a Publ. Sempronio Tribuno prehendi et in vincula duci iussum esse, etc. De aliis Magistratuum divisionibus, vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 7. c. 2. et seqq. Uti autem in aliis rebus religionis tenaces Romani videri voluêre, sic et in designandis creandisque Magistratibus, Deorum quoque velut suffragia ab iis expetita legimus. Quam in rem maxime sollennis fuit Comitiorum precatio, de qua Cicero Orat. pro Mauraena: Quae precatus sum a Diis immortalibus, Iudices, more institutôque Maiorum hodie, quo auspicato Comitiis Centuriatis L. Muraenam Consulem renuntiavi; Ut ea res mihi Magistratuique meo, Populo Plebique Romano bene ac feliciter eveniret, eadem precor ab iisdem Diis immortalibus. Et paulo post, Quod si sollennis Comitiorum precatio, Consularibus auspiciis consecrata, tantam habet in se vim ac religionem, quantam Republ. dignitas postulat: idem ego sum precatus, ut eis quoque hominibus, quibus hic Consulatus me rogante datus esset, ea res fauste, feliciter, prospereque eveniret. Vide quoque Plin. in Panegyr. Taiani. c. 90. 91. aliosque, laudatos Barn. Brissonio de Formulis l. 1. p. 64. Unde Tiberium, principiô literarum, quibus Druso potestatem Tribunitiam a Senatu petierat, veneratum esse Deos, ut consilia sua Rei publicae prosperarent, Tacitus auctor est Annal. l. 3. c. 56. Magistratum tamen Plebeium nullum auspicatô creatum esse, discimus ex Livio l. 6. c. 41. Porro Magistratum gesturi, intra quintum diem in Leges iurare cogebantur. Inde C. Valerius Flaccus, cum iurare in leges non posset, quia Flamen Dialis erat, Magistratum autem (Aedilis enim Curulis crratus fuerat) plus quinque dies, nisi qui iurâsset in leges, non liceret gerere, petiit ut legibus solveretur: sed datus est, qui iuraret pro fratre Valerius, apud eundem Livium l. 31. c. 50. etc. Magistratu postmodum defunctis dies dicebatur, si quid deliquissent: uti legimus ibid. l. 3. c. 31. de T. Romilio et C.
Veturio Consulib. quorum hic XII. milibus aeris, ille X. damnatus est. Sed nec Magistratus duos eôdem annô; nec eundem Magistratum intra decem annos, in eadem Rep. capere licuisse, docet idem Scriptor, l. 7. c. 42. Vide quoque supra Genutia lex, uti de Magistratibus in praetrexta sepeliri solitis infra, voce Praetexta; item ubi de Vilia sive Villia Lege annali quae cuique Magistratui; idoneam aetatem definivit: ut alia omittam. Nomina vero dignitatum et Magistratuum, apud Romanos a summo ad imum, vide supra, in voce Dignitas. Apud Athenienses varia itidem fuêre Magistratuum genera. quae tamen ad tria ab Eruditis referuntur: Nam alii erant κληρωτοι seu sorte ducti, alii χειροτονητοὶ seu suffragiis electi, alii αἱρετοὶ seu pro arbitrio delecti. Erant autem Magistratus apud cos solos, quibus census esset, ex Lege Solonis: quod tamen mutatum ab Aristide, Lysimachi filio, donec, Optimatibus annitentibus, id rursus mutavit, ut testatur apud Plut. in Phocione Antipater. Κληρωτὰς ἀρχὰς sortiebantur in Thesei sacello, praesidentibus Thesmothetis: Et quidem primo populus eligebat, quos vellet, qui deinde sortiebantur inter se Magistratus, qui postquam sortitione creati erant, alii, quasi succedanei, eosdem Magistratus sortiebantur, ut si primi illi sorte lecti vel probarentur minus Iudicibus, vel intra sui Magistratus annum morerentur, in illorum locum sufficerentur isti, quibus sors obvenerat. Ad sortitionem vero fabis uti iussit Lex: Κυάμοις τὰς ἁρχὰς ἀιρέεςθαι. Fabis Magistratus sortiuntor, isqueve sorte captus erat, cui album obvenerat fabulum. Magistratus χειροτονητοὶ, populi creabantur sufsragiis, in Pnyce, referentibus ad populum Thesmothetis. Pollux l. 8. c. 9. Erat autem Pnyx Athenis locus iuxta Acropolin aedificatus, antiquae simplicitatis ritu, non ad posterioris theatri splendorem, in quo Comitia haberi solita. Penes populum enim ius atque arbitrium fuit creandorum Magistratuum, lege Solonis: Τὸν δῆμον ἀρχόντων καταςτάσεως κύριον εἶναι. Populus Magistratus creato. Tandem αἱρετοὶ Magistratus, quos deligebant tribules auto populares, dicti sunt: Deligebantur autem, vel ad obeundum munus aliquod, cum ἡγεμονίᾳ δικαςτηρίου, vel ad obeundum munus quidem publicum aliquod, sed sine illa. Ubi vero creati fuerant Magistratus, antequam functionem aggrederentur, anteactae vitae rationem apud Iudices reddebant, ut et, postquam abdicârant, apud Logistas, de quibus vide supra. In istiusmodi δοκιμασίαις interrogabantur: An parentes honor âssent; An stipendia sua fecissent; An sacra essent illis gentilitia; An censum haberent? Ad quae qui respondendo Iudicibus non fecisset satis, arcebatur contione, nec sinebatur orare ad populum. Qui vero admissus erat, postquam Magistratus decessit, iterum rationes suas apud Logistas deferre tenebatur, Se videl. de publico hoc accepisse, hoc non accepisse: vel, hoc expendisse, aut hihil expendisse: Neque, rationibus non redditis, alium gere Magistratum, aut coronâ donari potuit. Quem morem expressit Cicero l. de optimo gen. Orat. extremo. Cum esset Lex Athenis, Ne quis populi scitum faceret, ut quisquam coronâ donaretur in Magistratu, priusquam rationes retulisset, etc. Vide Sam. Petitum. Comm. in LL. Atticas l. 3. tit. 2. et supra voce Legistae: uti de Magistratuum in eadem Rep. corona, infra Myrtea corona.
II.
MAGISTRATUS
titulus honorarius Pontificis Romani apud Gervasium Archiepiscop. Remens. Ep. ad Nicol. II.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Magistrātus — (lat.), bei den Römern ebensowohl das obrigkeitliche Amt wie die dasselbe bekleidende Person. Ursprünglich war die gesamte Regierungsgewalt im Besitz der Könige vereinigt, von denen die wenigen etwa nötigen Beamten eingesetzt wurden. Nach ihrer… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Magistratus — Magistrātus (lat.), im alten Rom das obrigkeitliche Amt und der Beamte; jetzt Magistrāt, die Gesamtheit städtischer Verwaltungsbehörden, Stadtrat …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Magistratus — Magistratus, bei den Römern die höheren Staatsämter und Staatsbeamten, in curulische (s.d.) u. nichtcurulische eingetheilt; zu den letzten gehörten die nichtcurulischen Aedilen, die Quästoren und Tribunen. In Frankreich bezeichnet magistrature… …   Herders Conversations-Lexikon

  • magistratus — /mxjastreytas/ In the civil law, a magistrate. A judicial officer who had the power of hearing and determining causes, but whose office properly was to inquire into matters of law, as distinguished from fact …   Black's law dictionary

  • magistratus — /mxjastreytas/ In the civil law, a magistrate. A judicial officer who had the power of hearing and determining causes, but whose office properly was to inquire into matters of law, as distinguished from fact …   Black's law dictionary

  • magistratus — (Civil law.) A magistrate; a high Roman official …   Ballentine's law dictionary

  • MAGISTERIUM et MAGISTRATUS — in Censore, et Equitum Magistro, apud Romanos, concurrerunt; namqueve et Censor Magister morum dicebatur. Unde Symmachus l. 4. Ep. 45. de Censura, Nolo mireris gravissimum ordinem Magisterium respuisse. Nempe illius, ut et Magistri Equitum,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CURULIS Magistratus — apud Romanos, dictus est, cui ius erat Sellae Curulis, ut Dictor, Consul, Censor, Praetor, Aedilis Curulis. His orti Nobiles dicebantur, ob imagines Maiorum, qui Magistratus Curules gesserant: quemadmodum ii Noti appellati sunt, quorum non… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SACRO SANCTUS Magistratus — dictus est, quem vel vi vel verbis violare, capitale esset, et scelus inexpiabile; qulis Trbunatus Plebsi erat apuid Romanos, teste Donysô l. 6. Cum enim plebs, quae in montem Urbi vicinum, qui postmodum Sacer dictus est, secesserat, a Patribus… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • officia magistratus non debent esse vennalia — /afish(iy)a maejastreytas non debant esiy vaneyl(i)ya/ The offices of magistrates ought not to be sold …   Black's law dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”